DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35711

DL-DF 35711
Keltezés 1483-00-00
Kiadó MÁTÉ CSÁZMAI KANONOK
Régi jelzet Q 312 / DOBRAKUTYA 38
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Másolat
Regeszta (Dobrakucha, nr. 38.) In nomine domini, amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo octuagesimo tercio. Ego Matheus canonicus ecclesie Chasmensis licet eger corpore, mente tamen per omnia sanus, de rebus mihi a deo datis et collatis tale facio testamentum irrevocabile. Primo commendo animam meam deo omnipotenti et gloriose virgini mee. Sepulturam autem eligo mihi in ecclesia sancti spiritus Chasmensis. Item primo lego reverendo in Christo patri domino, domino Osualdo episcopo ecclesie Zagrabiensis unum ciphum argenteum. Item lego ad ecclesiam sancti spiritus Chasmensis decem florenos auri. Item lego dominis prebendariis Chasmensibus sex florenos auri pro anima mea. Item eisdem lego decem florenos auri, quibus obligatur mihi dominus Martinus capellanus meus de Dobrakucha. Item lego matri mee XII florenos auri et duas stragulas, quas dabunt sibi dominus Georgius Magnus cum domino Benedicto prebendario Chasmensi. Item successori meo lego omnia clenodia domus mee Chasme. Item eidem lego ducentos et XL asseres, qui sunt aput sanctam crucem, pro quibus est magister Bartholomeus fideiussor, quos exsolvi. Item eidem successori meo lego duas mensas et unum pulvinar. Item lego domino lectori duas scutellas plumbeas, duo bocalia et picarium vitreum et unum cantrum magnum, in quo stat oleum. Item lego eidem domino lectori unum vasculum aceti, quod est plenum in cellario. Item suppellicium meum de Sindone lego domino Georgio organiste. Item lego eidem domino Georgio magno stragulam meam nigram subductam pellibus vulpinis. Item eidem lego unam vaccam, que est in curia mea Chasme et eliam lego fratri suo Fabiano. Item cistam meam lego dari ad sacristiam pro conservacione litterarum. Item mitram meam lego domino Benedicto prebendario. Item equum magnum vocatum Thokach, lego domino lectori. Item alium equum minorem lego domino Georgio magno. Item lego domino Benedicto prebendario duos florenos auri. Item scrophas meas in Zdencz, Chasme et Monozlo lego domino Georgio magno cum domino Benedicto prebendario Chasmensi. Item aput Franciscum colonum magistri Bartholomei aput sanctum Martinum habeo tres vitulos quarti anni et eidem obligor pro pascuis XL solidos, quos lego domino Georgio magno cum domino Benedicto prebendario. Item Petro famulo meo lego dari centum XX denarios pro precio laboris sui, eciam detur ei camisia, quam adhuc non dedi, circa alia videant executores mei, que attinent ad mercenarium. Item Luce pulsatori lego biretum novum pro polsacione. Item pro coca ..., que est in Zdencz. Item in Zdencz lego dominis p(at)ronis meis duos boves. Item plebano lego unum bovem. Item capellanis suis similiter lego unum bovem. Item domino Benedicto capellano meo lego unum equum, qui est aput Clementem villicum. Item eidem lego XL cubulos milii pro serviciis suis. Item unum pulvinar magnum et unum linteamen lego eidem domino Benedicto. Item duo pulvinaria et duo linteamina lego domino Laurencio capellano meo. Item obligor eidem domino Benedicto. Item duo pulvinaria et duo linteamina lego domino Laurencio capellano meo. Item obligor eidem domino Laurencio unum florenum auri, quem dent ei executores. Item tres cussinos lego domino Benedicto capellano meo. Item cutem nigram Brelier vocatam et unam particulam eiusdem cutis lego domino lectori et cutis illa non est integra. Item cistam magnam, que est in Zdencz, lego pro domina Affra, quia ab ipsa pecieram. Item magnum vas vini, quod est in cellario interiori, lego Bacco (?) cum fratribus suis. Insuper lego eidem cum fratribus centum cubulos milii. Item lego pro filia fratris mei Margaretha argentum, ad quinque florenos se extendens. Item pro alia filia fratris mei Katha vocata lego dare per executores meos quatuor florenos auri. Item pro tercia filia minori Barbara vocata lego tres vaccas. Item domino plebano de Zdencz lego duas scutellas plumbeas et terciam minorem cum cantro similiter plumbeo. Item lego successori meo in prebendatura unum fenile, quod emi a Gywrak perpetue tribus florenis. Item eidem succesori meo et prebendario sancti Michaelis unam vineam in promontorio Dobrakucha Vapunenyak vocata, sea de eadem vinea obligabitur ius montanum, si contingerit me mors in anno presenti. Item aliam vineam, que vocatur Drenowcz, que est in Iadrenoucz, lego successori meo et prebendario sancti Michaelis. Item lego unum calicem noviter preparatum, qui est in Zdencz aput dominum Laurencium capellanum meum ecclesie sancte Margarethe in Dobrakucha. Item eidem ecclesie lego unum breviarium, qui est aput eundem dominum Laurencium. Item omnia vina, que invenientur, unacum vasis tam plenis, quam vacuis, lego eidem ecclesie sancte Margarethe. Item in toto sunt vasa tredecim, que si non fuerint, requirat successor. Item ibidem dolea sunt tredecim, circa qua eciam videat successor. Item tholcular vini lego eidem ecclesie sancte Margarethe. Item omnes possessiones, quas habeo a Dominico Nelepecz et a frate suo Nicolao preter molendinum et fenile, quod est prope claustrum sancte Anne et si aliqua sun perpetue legata ecclesie, alia omnia remitto Dominico Nelepecz sine omni pecunialia solucione. Item fenile magnum iam predictum in pignore pro quadraginta florenis auri lego claustro beate Anne in eadem Dobrakucha fundato. Item pelliceum meum, quod est hic, lego pro coca mea in Zdencz. Item eidem executores mei dent pro mercede quadraginta solidos. Item debita, quibus ego obligor, sunt: primo ad ecclesiam Zenthpeter de Pogana obligor quinque florenos. Item Anthonio famulo meo obligor cum presenti anno usque festum penthecostes duos florenos auri. Item mercennario meo Demetrio unacum iure suo obligor pro serviciis quatuor florenos, quos reddant executores. Item domino Luca plebano de Bruencze obligor dimidium florenum, quem reddant executores. Item Johannes sartor Zeznecz dictus obligatur unum florenum. Item Michael villicus meus de Dobrakucha obligatur unum florenum. Item colonus meus Folnogycz dictus de Zlobochina obligatur unum florenum. Item Thomas pellifex civis de Zdencz obligatur unum florenum. Item Stephanus sartor Funtek civis de eadem Zdencz obligatur unum florenum. Item Isaak de eadem Zdencz obligatur unum florenum. Item pro colonis meis de Zdencz solvi taxam regalem quinque florenos XL solidos. Item Ladislaus colonus meus de Dobrakucha obligatur unum florenum. Item obligor de rebus alienis bene septem florenos auri cuiusdam sacerdotis et laici, illos exponant executores pro anima mea et illorum, quorum fuerunt. Item cellarium existens in teatro lego filiis et filiabus Stephani Mandek. Item triticum, similiter siliginem in orto existentem ac eciam bonám quantitatem de avena superius in domo existentem lego ad executores meos, ut ipsi vendant et exponant pro anima mea. Item alias mercennario meo Matheo nomine de beata virgine lego dare unum florenum. Alia, que hic non sunt conscripta aut si qua oblivioni tradidi, illa commendo consciencie executorum, ut ipsi inquirant, exquirant inquirendo, exponant pro anima mea. Executores vero harum facio venerabilem dominum. Johannem lectorem et canonicum ecclesie Chasmensis ac dominum Johannem plebanum de Alsozdencz, necnon dominum Georgium et Benedictum prebendarios ecclesie Chasmensis. Testes vero constituo dominum Johannem capellanum de Inferiori Zdencz, dominum Benedictum et Laurencium capellanos meos et Martinum scolasticum de predicta Zdencz ac providos Isaak iudicem, Valentinum institoren, necnon Stephanum sartorem cives de iamfata Zdencz, ad hec specialiter vocatos, quorum sigillis presentes feci consignare. Egykorú másolat papíron. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 7 (1929) 302-303-304-305

Tartalomgazda