DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35349

DL-DF 35349
Keltezés 1408-00-00
Kiadó DOMONKOS GARIGI PERJEL
Régi jelzet Q 312 / GARIG 3 37
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Eredeti
Regeszta (Garig. ad fasc. 3. nr. 37.) Oracionibus premissis. Noveritis, quod statim visis litteris vestris, gladium Pauli de Peych, ut promiseram, Georgio officiali vestro de Gordua dedi vobis presentandum, cuius gladii precium illi presbiteri, qui quartam petunt, ad valorem centum ducatorum estimant, nec dicunt se minus velle a nobis accipere pro quarta parte, quam centum et sexaginta ducatos, insuper expensas eorum. Nunc igitur rogo vos, ut dum necesse fuerit, sitis ecclesie nostre in adiutorium contra eos consilio, auxilio et favore. Nam et de magno equo et vestimentis, que abstulistis, volunt a nobis quartam habere, dicentes, quod ego dederim vobis ob favorem. Cum tamen bene vos scitis, quod ego multociens rogavi vos, ut quicquid pro ecclesia nostra in persona regis velletis dimittere, sine lite quarte partis libere mitteretis, quod vos coram omnibus promisistis. Si itaque adhuc eis, maxime Nicolao plebano de Garig per litteras vestras vel regias silencium inponendo comminaretur, ut nobis de premissis pacem dimitterent, estimo, quod forte pro ecclesia nostra valeret. Ceterum quia in littera regis, quam dare fecistis, haberetur, quod disposicionem vestram rex acceptando approbaverit, sed in priori littera vestra non omnia, que hic misistis, sunt nominatim scripta et expressa, ideo litteram cum presentibus vobis presentandam, in qua manifestius sunt scripta, sigillare velitis pro ecclesia nostra ad futuram cautelam et per latorem presencium nobis dimittere. Deus conserve vos prospere feliciora semper ad incrementa. Frater Dominicus prior fratrum heremitarum in monte Garig, orator vester. Kívül: Strenuo militi aule regie, maistro Bartholomeo Fanch de Gordua. Papíron, zárlatán ovális pecsét nyomával. 1409-07-23 és 10-13 között - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 10 (1932) 104-105

Tartalomgazda