DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35727

DL-DF 35727
Keltezés 1492-12-24
Kiadó CSUPOR ISTVÁN MAGÁN
Régi jelzet Q 312 / GARIG 7 44
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Átírás 1493
Regeszta Ego Stephanus Chupor de Monozlo, corpore eger, mente tamen per omnia sanus. Item primo commendo animam meam deo omnipotenti et beate Marie virgini et omnibus sanctis, corpus autem meum terre sepelliendum. Sepulthuram meam eligo michi in claustro beate Marie virginis in Varallya, ante altare magnum. De bonis autem meis michi a deo collatis tale lego testamentum. Item primo lego claustro beate Marie virginis de Varallya sexingentos florenos ad structuram eiusdem aut ad coperturam, dum necesse fuerit. Item ibidem in eodem claustro sunt ducenti floreni et quadraginta et circa hoc dentur centum floreni de pecuniis meis ad deaurandam monstranciam. Item trecentos florenos lego, cum quibus solvatur aurifabro et cum quo servabitur in expensis et victualibus. item sex scutelle argentee et duo ciphi antiqui dentur ad monstranciam, reliqua argenteria lego domine Elizabeth uxori mee simulcum picario serpentin, qui precii magni est. Item lego ad exequias meas septingentos florenos. Item lego fratribus claustri beate Marie virginis in Varallya viginti florenos, ut orent deum pro me. Item aliis claustris sub custodia regni Sclavonie cuilibet quinque florenos. Item lego ecclesiis in Monozlo existentibus ad structuram per quinque florenos. Item claustro beate Marie virginis de sub Garig lego viginti florenos. Item si me contingerit mori, remittatur eidem claustro possessio Kozowcz. Item apud relictam Zekel habeo quandam pecuniam pro possessione eiusdem. Item Grantha videat circa illa dominus Michael plebanus sancti Nicolai et connumeret cum eis, quorum sunt possessiones et exponat ad ecclesiam sancti Nicolai. Item Kwzachina remittatur Stephano et Georgio de Zenche, filiis condam Iohannis de Zenche et cum Francisco ita agant, ut non ledatur anima mea. Item habeo quandam porcionem de porcione Stephani pro quinquaginta quinque florenis, remittatur sibi absque pecunia. Item segetes ibi existentes dividant ipsi Stephanus et Georgius tantum inter se, sed non Franciscus. Item domine Katherine sorori mee illos florenos, quos filius suus tenetur michi pro possessionibus suis, super quibus sunt litere facte, lego eidem domine Katherine, ut ipse dominus Bernardus solvat matri sue. Item aliquas tegulas vulgo Czigel receperam ab ecclesia omnium sanctorum, lego pro eisdem viginti florenis ecclesie eorundem, ut ad eandem ecclesiam exponantur, sed non dentur ad manus plebani, nisi alicui, qui esset provisor circa dictam ecclesiam tempore necessitatis. Item habeo quendam orphanum in Varallya Gywrko nomine, apud Doricza sunt quedam pecunie, dentur sibi. Item lego domine Elizabeth conthorali mee illa tria millia florenorum aut illas possessiones, quas impignoravit michi magnificus Iohannes Hennyng de Zomzedwara, super quos et quas sunt litere capituli Chasmensis et sunt in claustro de Varallya apud gwardianum, licet dicte possessiones ad huc non sunt per me occupate propter racionabilem causam, de quibus causis inveniuntur littere ipsius manu sua propria scripte, fide sua mediante assumpta et credimus sibi tanquam bone fidei homini et iusto. Et iste littere sunt in ladula nostra. Item lego eidem domine Elizabeth conthorali mee in promptu tria millia florenorum, desuper autem de supranominatis florenis si aliquid remanebit, solvant illis ancillis pauperibus, que remanserunt a domina Barbara, quia nichil dedi ipsis. Cum tamen ipsa domina Barbara in testamento suo commiserat ad me, ut solvem ipsis et Georgio famulo, solvatur quantum merebitur, si autem non posset pervenire cum illa superfluitate, vendantur porci mei et solvantur omnes mercenarii mei, ut non sit clamor ad deum ad animam meam. Item sunt quedam pulvinaria matris mee et domini Demetrii episcopi Iauriensis, que fuerunt legata per ipsos ad hospitale et alie res in testamentis ipsorum, illa reddat domina ibi, quo sunt legata. Item litem seu causam, quam habeo cum magnifico Bernardino comite de Modrussa ac filiis Herendich mitto ad executores meos ad disponendam in capitulo Zagrabiensi aut Chasmensi, ubi tucius et honestius perfici posset cottidiana missa perpetualis singulis annis pro anima mea et anima domine Barbare prime consortis mee et parentum suorum, ita tamen, quod si prefatus Bernardinus aut filii Herendich cum eodem capitulo litigare vellent, tunc de bonis meis dentur eis in subsidium floreni centum. Item Koruskam lego domine Elizabeth consorti mee, ita tamen, quod dicta possessio constat me pro pecunia, quia lites habui pro eadem in congregacione generali et quia non habui aliquas litteras super omnes porciones illas, ideo illis nobilibus seu generacioni illi certam summam pecuniarum solvi, super quibus certe littere sunt emanate. Item quando contingerit mori domine Elizabeth consorti mee, tunc peto ipsam, ut Koruskam det beate Marie virgini in Varallya. Item lego unam sessionem in villa Mrezthna ecclesie sancti Thome, in qua alias residebat soror Iohannis wayvode. Item alias res, quas habeo, videlicet equos, boves, vaccas, vina, blada, seminaturas ubilibet in oreis et campis existentes, item clenodia domus ubilibet et ubicunque, tam in castro, quam in castello et in curiis ubique et alia omnia bona mea lego consorti mee domine Elizabeth. Item equum nigrum maiorem ducant ante me et detur ille fratribus. Alium similiter nigrum ducant et dent communitati plebanorum pro anima mea. Item omnia monilia, anulos, baltheos, quos habeo, lego domine Elizabeth consorti mee. Item illum unum equum, qui est emptus in Zdencz, dent Gregorio famulo meo, alium eundem pro Mathia castellano. Item rogo serenissimum dominum meum, dominum Ladislaum regem Hungaria, ut sua maiestas protegat hanc Elizabeth pauperculam consortem meam in curia in Varallya et villa Chasmafalwa, ut saltem habeat sustentacionem corporis de piscibus cum pertinenciis, videlicet superiori provincia et Werthlin, quod erat tempore meo ad servicia eiusdem curie mee in Varallya, lego domine Elizabeth consorti mee. Item possessionem meam Gersencze cum pertinenciis ac porcionem possessionariam videlicet Zawamelleke cum pertinenciis et villa lego eidem domine Elizabeth consorti mee et peto dominum regem ob respectu dei omnipotentis et salutis sue serenitatis, ut sit protector eidem domine Elizabeth et prebeat sua serenitas sibi consensum ad supradictas possessiones. Item in iudicio ganerali Zagrabie solvi ducentos decem et novem florenos auri, quos pie memorie dominus Nicolaus Chupor accomodaverat a Laurencio Parvo, illos lego domine consorti mee, ut solvant eosdem sibi de possessionibus Monozlo. Item habeo quandam naswam cum sex anulis, que fuerunt impignorata matri mee per Gregorium patrem Stephani et Michaelis de Blaga pro centum florenis, domina consors mea faciat eos monere cum iudice nobilium, ut reddant illos centum florenos domine Elizabeth, alioquin teneat eandem naswam et dictos anulos, donec solvent. Item habeo quedam picaria argentea invadiata per ipsos Stephanum et Michaelem ac matrem ipsorum de Blaga pro triginta florenis minus uno, illa lego domine Elizabeth consorti mee, que picaria seu ciphos antiqua domina bene noscit. Item habeo in claustro duas casulas, una deaurata, alia cum parva cruce similiter invadiata pro triginta duobus florenis, illos lego ad claustrum Varallya, ut eidem claustro aliquid conparent pro illis triginta florenis. Item Nicolaus Herendich habet apud me in vadio unam parvam naswam et unum crinale pro sex florenis, reddat illos sex florenos domine Elizabeth et detur sibi naswa cum crinali, antiqua domina et Doricza bene noscit. Item tapetum vulgo paplon, quod invadiatum est michi per Petrum Bochkay pro centum florenis, lego ad claustrum beate virginis de Varallya, sed si redimet idem, tunc illos centum florenos lego consorti mee. Item quando redemi a Golecz quasdam scutellas argenteas domine Barbare prime uxoris mee, tunc retinueram viginti florenos, pro quibusdam duabus scutellis parvis, pro quibus magister Petrus de Gudowcz fide sua mediante assumpsit dare illos viginti florenos et non dedit, illos lego prebendariis Chasmensibus pro anima mea. Item in Megywreche regnicolis dedi causa mutui quinquaginta florenos, alios vero quinquaginta florenos misi ipsis per Demetrium iudicem nobilium ad magistrum Petrum de Gudowcz pro tutela regni, quos promiserant mihi dare fide mediante et non dederunt, de quibus relaxo ipsis quinquaginta, alios quinquaginta florenos lego Chasmensibus, ut recipiant et exponant ad utilitatem ecclesie spiritus sancti. Item obligatur michi Georgius institor Franchich dictus cum certo debito pecunie, pro quo ponat racionem cum domino Michaele nostro et illud, quod debebit solvere, lego ad structuram ecclesie beati Nicolai. Item Borcz Petrus recepit mutuo florenos quatuor, Ianko de Orehowcz florenos duos, istos lego claustro beate Marie Magdalene Chasmensi. Executores autem mei testamenti reverendissimus dominus Osualdus episcopus ecclesie Zagrabiensis, magnificus dominus Nicolaus Kessel, Iohannes Hennyng de Zomzedwar, Stephanus et Michael de Blaga, Georgius de Zinche, domina Katherina relicta condam Michaelis Roh de Deche, domina Elizabeth consors nostra, Iohannes cantor Chasmensis, Stephanus lector, Benedictus custos Chasmensis, dominus Michael plebanus de Gersencze et Martinus plebanus de Monozlo. (Átírva Roycha-i György közjegyző 1493. júl. 1-i oklevelében; l. 452. sz. a.) - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 13 (1935) 253-254-255-256-257
Monozlo-i Chupor István végrendelete. A végrendelkező többek között feleségének, Erzsébet asszonynak hagyja azt a háromezer forintot, illetve azokat a birtokokat, melyeket neki Zomzedwara-i Hennyng-i János zálogosított el. Idevonatkozólag a csázmai káptalannak levelei vannak s vannak levelek a várallya-i kolostorban* a gvárdiánnál is (”super quos et quas sunt litere capituli Chasmensis et sunt in claustro de Varall˙a apud Gwardianum”). A birtokokat még nem foglalta el, ennek okáról azonban az elzálogosítótól, kinek mint hóhiszemű embernek hitelt ad, saját kezével és hit alatt kiállított levelei vannak a ládájában (”iste litere sunt in ladula nostra”). Roycha-i György közjegyző 1493 július 1-én kelt oklevelében átírva. - Orsz. Ltár. Dl. 35.727 *Monoszló-Váralja, Kőrös vm. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Szabó István): LK 10 (1932) 127

Tartalomgazda