DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Családi levéltárak (P szekcióból) • Petróczy család (Q 150) • 39644

DL-DF 39644
Keltezés 1321-07-12
Kiadó SZEPESI KÁPTALAN
Régi jelzet Q 150 / AS 19 A
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Családi levéltárak (P szekcióból) • Petróczy család (Q 150)
Fennmaradási forma Eredeti
Pecsét Függő
Regeszta A szepesi káptalan bizonyítja, hogy Károly király 1321 június 26-án, Budán kelt parancsa értelmében Sygre-i Danus fia Péter és Domokos Sygre, Scentmargytha, Olsauiche et Blasynowpatak nevű birtokainak a határát megjárta: Cursus vero dictarum possessionum Scentmargita, Olsauicha et Blasynopatak dinoscerentur esse tales: prima meta inciperet a parte meridiei in loco, ubi fluvii Kemenow et Zedelnyk vocati convenirent in unum et in eodem fluvio Kemenow asscenderet penes montem Scentmargytahege usque caput eiusdem fluvii et duas metas superius caput seu ortum ipsius situatas, de quibus metis ad occidentem ascenderet directe ad montem similiter ad duas terreas metas, hinc descenderet directe ad quandam magnam vallem in dicto fluvio Zedelnek, ubi essent due terree mete et abhinc transiens in valle et fluvio directe ascenderet versus occidentem, quasi ad fodinam lapidum vulgariter kuzuruku nominatam, circa quam essent due terree mete, inde in quodam beerch per magnum spatium transiens descenderet ad quandam parvam vallem ad duos fontes circa sese in proximo scaturientes, hinc quasi inter plagas occidentis et septentrionis in latere cuiusdam beerch in quodam intermedio sulco per magnum spatium currens pertransiret quandam vallem parvam in eodem beerch a parte orientis habitam circa caput eiusdem et currens aliquantum perveniret ad duas terreas metas, que quidem mete a prima incipiendo ipsam possessionem Scentmargita a possessionibus dicti prepositi separarent, de quibus metis descenderet directe ad unum fontem proximiorem fluvio Olsauichauize vocato et per cursum ipsius fontis ad fluvium Olsauichauize predictum ubi essent due terree mete, quem fluvium pertransiens ascenderet quendam montem directe versus septentrionem ad duas terreas metas in sumpmitate montis eiusdem situatas et ab eis directe versus ipsam plagam septentrionis transiens descenderet ad fluvium Tarcha vocatum, ubi essent due terree mete, que quidem mete ipsam possessionem Olsauicha a terris possessionis Repach separarent et in eodem fluvio Tarcha circa silvas magistra Johannis filii Rykolphy descenderet usque locum, ubi quidam rivulus Hederkutauize a parte meridiei transiens caderet in fluvium Tarcha vocatum et inibi intrans rivum eundem ascenderet in ipso ad caput eiusdem, de cuiusdam rivuli capite versus meridiem in latere cuiusdam beerch ascenderet ad caput cuiusdam fontis Dumankuta appellati, inde insiliens quandam viam, per quam cives et alii de suburbio ligna ducere sunt consueti et in eadem currens ad meridiem perveniret ad quendam alium fontem penes eandem viam adiacentem, de quo in eadem via per plures terreas metas ex utraque parte ipsius vie iens semper versus meridiem seu [ca]strum Scepusyensem perveniret ad duas terreas metas similiter ex utraque parte ipsius vie situatas, adhuc in eadem via versus dictum castrum seu meridiem declinando descenderet per magnum spatium transiens ad terras possessionis Jalulaney ad duas terreas metas sitas circa viam sepedictam in opposito cuiusdam alterius fontis Dumankuta nominati circa predictum rivum Zedelnyk scaturientis, de quibus metis flecteretur directe ad occidentem et descenderet ad rivulum Blasynopatak nominatum, in cuius ripa a parte orientis site essent terree mete, dehinc pertransiens ipsum ascenderet per planitiem cuiusdam beerch seu montis per competens spatium ad occidentem ad pendulum beerch seu montis eiusdem, ubi essent due mete terree, hinc descenderet ad caput dicti fontis Domankuta et de ipso insiliret in fluvium Zedelnyk antedictum, in quo fluvio descenderet versus meridiem ad primam metam et sic mete terminarentur. Cursus vero metarum predictarum ipsam possessionem Sygre a predictis possessionibus distinquentium dinosceretur esse talis: prima meta inciperet in quodam vado rivuli Sygriche vocati in duabus metis terreis, de quo vado saliret ad meridiem et in medio et longitudien cuiusdam vallis ascenderet ad verticem seu sumpmitatem cuiusdam montis et in eadem sumpmitate essent due mete terree, a quibus declinando ad meridiem pertransiret quandam semitam et veniret ad duas metas terreas, inde prosiliret inferius et caderet in unam viam in longitudine unius berch per cense ...., que via esset in latere eiusdem beerch a parte orientali existenti et in eadem via eundo veniret ad aliam viam, qua itur de Sygre in Olsouam predictam et eandem viam pertransiens in proximo veniret ad duas metas terreas, de quibus curreret ad duas metas terreas in extremitate terrarum populorum de villa Latina positas et sic terminarentur.” Királyi ember: Polyank-i Pongárc fia Bertalan. Szomszédok: Stephkfalua-i Hannus fiai Miklós, Detricus, Chonk és Zeurus, Zeek-i István comes fia Peteu, Pous, János és István, Kyrfhdorh és Kaldebah bírája és lakossága, Henricus szepesi prépost, Elias fia István és Arnoldus Gargow-i nemesek, Herkouich-i Lőrinc fia Hylbrandus és Olazy bírája és lakosai. Eredeti, hártyán, lilaszínű selyemzsinóron függő pecséttel. Acta Scep. No. 19a. A határjárást tartalmazó részben több hibával közli Fejér: Cod. dipl. VIII. 5. 116. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Fekete Nagy Antal): LK 8 (1930) 203-204-205-206

Találati navigáció
Tartalomgazda