DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 34739

DL-DF 34739
Keltezés 1448-01-06
Kiadó RAMONCAI PÁLOSOK
Régi jelzet Q 312 / ZLATH 8
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Eredeti
Pecsét Függő
Regeszta (Zlath, nr. 8.) Frater Michael prior fratrum heremitarum ordinis sancti Pauli primiheremite ac [totus] conventus eiusdem loci de Kamonczka memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis et singulis, quod nos provido vire Mathkoni Grubesich dicto iobagioni nostro tunc temporis iudici per nos constituto in monte Zlath et sub in villa nostra Dool ad quandam terram seu fundum cum pertinenciis eiusdem fundi, necnon et malendino in Dool existenti talem dedimus et concessimus libertatem septem annis, salvis tamen tribus scilicet muneribus vini conduccione de montibus nostris vechitacione, ita tamen, quod predictus iobagio et colonus cum heredibus, s fortassis in senectute officium iudicis subportare non posset vel non vellet, statim tenebitur ad tria munera solvenda, necnon cum centum et X. decem solidis persolvere annuatim et ad cetera servicia omnia, sicut et ceteri colones (!) nostri obligantur et ipse obligabitur secundum morem aliorum iobbagionum seu colonum (!) nostrorum ducere et dicam porcorum tenebitur persolvere singulis annis et de dicta terra et malendino ac fundo domus monasterio nostro dare et solvere tenebitur ac alia omnia dacia et servicia ad instar ceterorum iobbagionum nostrorum facere ac persolvere obligabitur. In cuius rei memoriam firmitatemque pertatuam literas nostras fecimus nostri sigilli pendenti inpressione muniri. Datum in cenobio nostro Kamonczka in festo epiphaniarum domini anno domini millessimo CCCC° quadragesimo octavo. Olasz hártyán, kék-sárga-ezüst fonálról függő pecsétje hiányzik. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 6 (1928) 197

Tartalomgazda