DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35581

DL-DF 35581
Keltezés 1444-08-14
Kiadó HRUSÓCZI ILONA MAGÁN
Régi jelzet Q 312 / GARIG 5 120
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Átírás 1444
Regeszta In nomine domini, amen. Anno nativitatis eiudem Mo CCCCo XLIIIIo, in vigilia assumpcionis virginis gloriose, hora terciarum. Ego nobilis domina Elena vocata relicta condam magistri Corardi de Hrusoucz, nunc vero consors nobilis Valentini in lecto egritudinis constituta, licet egra corpore, mente tamen per omnia sana de bonis meis temporalibus michi divinitus atributis tale facio testamentum. Item primo et principaliter possessiones meas penes Kuthenycham habitas et possessiones Lukachoucz vocatas cum earum pertinenciis et pecuniam michi parafernalibus, provenientem per condam Corardum michi legatas lego ecclesiis, videlicet ecclesie beate Marie virginis fratrum heremitarum de Garygh et ecclesie sancti Michaelis archangeli de Podgorya. Ita tamen, ut ad quemcunque ipsa possessio iuridice devoluta seu devolvenda fuerit, talis de dictis possessionibus pro anima mea et ipsius Corardi ipsis fratribus heremitis viginti florenos auri et ecclesie sancti Michaelis archangeli quinque florenos auri persolvat, interim autem dictas possessiones predicti fratres heremite et dominus Egidius plebanus tanquam proprium ius et dominium dictarum ecclesiarum possideant et possidere valeant atque possint. Et insuper eisdem fratribus lego quodam tres libros per me nuper Johanni Zerechyn de Cristhaloucz accomodatos, necnon unam togam, unum bovem, unam vaccam et unum scrineum pro anima mea et ipsius Corardi condam viri mei. Item eciam ecclesie sancti Michaelis archangeli de Podgorya, videlicet ecclesie mee parochiali lego quosdam tres libros apud dominum Johannem plebanum de Crstaloucz habitos per me eidem accomodatos, quorum librorum duo meliores, prout ex ore ipsius Corardi bone memorie perceperam, ducentos valent florenos auri, dempto ipso tercio libro. Item eidem ecclesie sancti Michaelis lego quatuor florenos auri apud Johannem Zerechyn existentes pro anima matris mee. Insuper unum palium, unam togam, centum ulnas de tela et duas ladulas. Item sexaginta florenos auri, in quibus fratres ipsius condam Corardi viri mei racione cuiusdam potecie per ipsos eidem illate tramite iuris et per censuram tocius regni adiudicacionemque magistri viri domini Mathkonis bani etc. convicti forent et agravati, ideo Valentinus vir meus modernus in prosecucione dicte cause centum florenos auri exposuisse perhibetur, cuisquidem expense et birsagii limitacionem lego execucioni ipsius Valentini viri mei moderni simulcum possessione Hrusouch vocata cum universis et singulis clenodiis domorum. Item lego eidem Valentino viro meo unum florenum auri apud Stephanum Ilachycz dictum existentem et unam mensam. Item duabus servitricibus lego cuilibet per duas camisias, maiori vero servitrici lego unam tunicam et manutergium magnum. Item cuidam orphano lego quatuor idrias tritici et unam scropham. Item lego ecclesie beatorum Cosme et Dampnyani martirum penes Razynyam vocatam unam togam viridam de panno Italicali apud sororem meam repositam. Sepulturam autem michi eligo in dicto claustro fratrum heremitarum predictorum. Presentibus ibidem discreto et nobilibus viris videlicet domino Egidio plebano et confessore meo, Georgio de Borsoucz et Benedicto de Zredna, Valentino Hala, Nicolao Garch, Johanne litterato de Dobrakocha testibus ad premissa vocatis et rogatis. Presentes autem sigillis domini Egidii plebani et Nicolai dicti Sorch feci consignari. (Átírva Szentandrási János közjegyző 1444 szept. 1-i oklevelében; 290. sz. a.) - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 11 (1933) 84-85

Tartalomgazda