DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35578

DL-DF 35578
Keltezés 1442-06-18
Kiadó TALLÓCI MATKÓ DALMÁT BÁN
TALLÓCI MATKÓ HORVÁT BÁN
TALLÓCI MATKÓ SZLAVÓN BÁN
Régi jelzet Q 312 / GARIG 5 118
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Eredeti
Pecsét Alul
Regeszta (Garig. fasc. 5. nr. 118.) Nos Mathko de Tallomcz (!) comes Cethine, regnorumque Dalmacie, Croacie ac tocius Sclavonie banus etc. Memorie commendamus tenore presencium significates, quibus expedit universis, quod nobis die dominico proximo post festum beatorum Viti et Modesti martirum cum quibusdam nobilibus dicti regni Sclavonie in castro Garigh existentibus Petrus filius Powlak de Beketinch in nostram veniendo presenciam presente et audiente Paulo litterato de Beriwoizenthiwan contra eundem proposuit eo modo, quod licet ipse Stephanum filium Dionisii de Pongrachomcz (!) super certis factis potenciariis, dampnis, nocumentis et iniuriis per ipsum Stephanum sibi illatis et perpetratis expeditum commiserit et exinde litteras nostras sub sigillo nostro apud magistrum Clementem prothonotarium nostrum in sede Crisiensi constitutum habito confici procuraverit, sub tali condicione mediante, ut idem magister Clemens huiusmodi litteras expeditorias manibus nobilium virorum condam Stephani filii Roh, Georgii Borothwa et Corardi litterati, necnon Johannis filii Wyd arbitrorum videlicet ipsorum usque tempus plenarie satisfaccionis per ipsum Stephanum sibi scilicet Petro fiende tanquam manibus communibus conservandas dare deberet et assignari, tamen ipse Paulus, pro tunc scriba eiusdem magistri Clementis existendo, huiusmodi litteras expeditorias absque scitu et voluntate sua et eorundem arbitrorum eidem Stephano restituisset in suum preiudicium et dampnum valdemagnum, ex parte cuius per nos de premissis iudicium et iusticiam petivit impertiri. Quo audito annotatus Paulus litteratus personaliter, uti premittitur, nostri adherendo in presenciam respondit tali modo, quod hoc bene verum esset, ut prefatus magister Clemens huiusmodi litteras expeditorias cum aliis litteris pro parte ipsius Stephani emenatas sibi ad conservandum tradidisset, interim prefato Stephano de Pongrachoucz superveniente et ipsas litteras pro sui parte emanatas ab ipso rehabere voluisset, ipse autem ex inadveniencia predictas litteras expeditorias eidem Stephno restituisset. Super quibus idem Petrus filius Powlak litteras nostras sibi dari postulavit, quas nos eidem concessimus iusticia suadente. Datum in Garigh predicta secundo die termini prenotati anno domini MCCCCXL mo secundo. Papíron, nyílt alakban, a szöveg alatt papírfelzetes viaszpecséttel. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 11 (1933) 82-83

Tartalomgazda