DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35573

DL-DF 35573
Keltezés 1441-05-05
Kiadó JÁNOS PRATAI ISPÁN
Régi jelzet Q 312 / DOBRAKUTYA 15
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Eredeti
Pecsét Hátlapon 06
Regeszta (Dobrakucha, nr. 15.) In nomine domini. Amen. Anno eiusdem millesimo CCCC° quadragesimo primo, feria sexta proxima ante festum beati Johannis ante Ltinam portam in curia Johannis comitis de Prata et domini de Ilowa, in eadem possessione Ilowa habita, ego Johannes comes prefatus corporis mei infirmitate pressus, mente tamen per omnia sanus, credens michi horam, in qua corporis hospicio miserabili destituto spiritus redeat ad illum, qui dedit eum, volens itaque diem ultimum diemque districti examinis et iram iudicis venturi operibus misericordie et virtuosis actibus, quantum deus concesserit, prevenire, coram testibus infra declaratis ad id specialiter vocatis et congregatis tale meum ultimum de bonis meis a deo michi collatis condidi et feci, facioque testamentum, quod primo ante omnia eligo michi sepulturam in claustro beate Anne de Dobrakwcha. Item eidem claustro beate Anne et per consequens fratribus heremitis in eodem degentibus lego et iure legati mitto pro anime mee salute villulam meam Brezyancz vocatam in pertinenciis dicte possessionis mee Ilowa habitam, cum suis cunctis utilitatibus et pertinenciis ac fructuositatibus et integritatibus, proventibusque et solucionibus Syrownichki vocatis ac cum perpetuo usu omnium silvarum mearum ad pretactam possessionem Ilowa et suas pertinencias spectancium, tam hominibus seu iobagionibus in ipsa villa Brezyancz pro tempore commorantibus et commoraturis, quam iumentis et porcis seu scrofis eorundem, congruo atque conpetenti in perpetuum possidendam. Hoc tamen specificato, ut si aliqui fratrum et consanguineorum meorum aut aliorum hominum a dictis claustro et fratribus heremitis prescriptam villam Brezyancz vellent alienare, tunc non secus, quam persolutis per eos ducentis florenis auri ipsam ab eisdem possint rehabere. Item [eidem] claustro et fratribus heremitis lego et dispono de thezauro meo per executorem meum infrascriptum dari centum florenos auri, ut ipsi fratres heremite semper pro anima mea deprecentur et orent deum omnipotentem, patrem misericordiarum, ut aget de ea secundum suam misericordiam. Item nobili domine Magdalene consorti mee carissime lego et iure legati mitto, darique dispono duo milia florenorum auri. Item nobili puelle Anne, filie mee lego mille florenos auri. Item nobili Katherine, altere filie mee lego similiter mille florenos auri et hoc de possessione mea Zenthendrey et eius pertinenciis. Item possessione de eadem lego et dari dispono Michaeli Italico centum et LXXX florenos auri, quibus sibi obligatus sum et obligor de presenti. Item Ladislao Tors lego porcionem meam possessionariam in possessione Antholowcz habitam tamdiu tenendam, d[one]c solventur et dabuntur eidem centum et quinquaginta floreni auri. Item Mathye, familiari meo lego triginta florenos auri. Item Barnabe similiter lego sedecim florenos auri. Item pro Hans lego secundum dimidium fundum et decem florenos auri. Item Michaeli filio Johannis lego perpetue illam libertatem, in qua hucusque permansit, ita, ut serviat domine consorti mee predicte. Item Michaeli literato de Thapalowcz lego et relaxo particulam silve Weyh vocatam, quam alias ab eodem minusiuste occupavi, sine tamen vinea mea. Item committo executori meo, ut de aliis bonis meis faciat pia opera et ne derelinquat animam meam, ut et ipse expectet a deo condignam ret[rib]ucionem. Executorem autem huiusmodi mei testamenti et ultimi voti mei constituo egregium Tulbertum similiter comitem de Prata, fratrem meum carissimum, quo nec cariorem, nem fideliorem querere scio, in quem iura omnium possessionum mearum devolvuntur, obsecrans eum per viscera dei et domini Jehsu Christi, ut ipse hec predicta legata mea exequatur et perficiat, fideliterque adimpl[ea]t. Acta hec sunt et facta presentibus discretis et nobilibus viris Johanne, sancti Georgii in prefata Ilowa et altero Johanne, beate virginis in Breznicza, necnon Stephano, similiter beate virginis de inferiori Sopploncza ecclesiarum plebanis, item nobili Paulo iudice nobilium comitatus de Werocze, Petro de Maykowcz, Benkone de Lwsancz, Michaele literato de Thapalowcz, quorum sigillis ipsum testamentum feci et iussi atque pecii consignari in fidem et testimonium atque robur perpetuum omnium premissoru. Datum anno, loco et die quibus supra. Papíron, kívül négy barna és egy zöld gyűrűspecsét töredékével. Az oklevél hátlapján más írással a következő feljegyzés van: Hoc presens testamentum condam Johannis comitis de Prata et domini de Ilowa per nos magistrum Martinum lectorem et canonicum ac locumtenentem ecclesie Chasmensis nobis per religiosum virum fratrem Petrum priorem conventus fratrum heremitarum claustri beate Anne in Dobrakwcha habiti feria quarta proxima post festum beati Ambrosii episcopi et doctoris de anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo, presente egregio Tulberto de Berschanowcz, comite de Prata ad videndum aperiri et confirmari idem testamentum nostri in presencia legitime citato, ipsique testamento et omnibus in eo contentis suum consensum benevolum et assensum prebendo, presentatum non abrasum, non viciatum, nec in aliqua parte suspectum ad instantem peticionem dicti fratris Petri est apertum, publicatum et confirmatum, sigilloque nostro roboratum. Michael de Krawarna notarius in premissis. (A szöveg alatt rányomott zöld viaszpecsét nyomával.) - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 7 (1929) 289-290-291

Tartalomgazda