DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 34678
DL-DF | 34678 |
Date | 1394-05-21 |
Issuer of charter | VARASD MEGYE |
The old reference of the records | Q 312 / LEPOGLAVA 1 7 DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) |
Survival form | Eredeti |
Mode of sealing | Hátlapon 05 |
Abstract | (Lepogl. fasc. 1., nr. 7.) Nos magister Stephanus filius Nicolai de Bothka comes Warasdiensis et quatuor iudices nobilium eiusdem comitatus, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod Nicolaus filius Iwan filii Benkonis de Benkouch parte ab una, ex altera vero Paulus filius Benedicti de Zawersya in nostra presencia personaliter constituti, idem Nicolaus dixit et confessus est, quod ipse super unam porcionem possessionariam, quam iuxta continenciam literarum capituli eidem Paulo pro quinquaginta florenis auri propignoraverat, pro nunc decem florenos auri ab eodem Paulo recipisset et eandem porcionem iterum inpignorasset ita, quod quinque annos desuper, ut continet tenor ipsarum literarum capituli, ipse Paulus dictam porcionem tenere valeat et possidere. Hoc inposito, quod idem Paulus collectam exercitualem de ipsa porcione, quamdiu ipsam possidebit, singulis annis solvere tenebitur, tempore autem adveniente, quo ipsam porcionem sepedictus Nicolaus redimere posset, eandem collectam conputando, totam summan antedictus Nicolaus ipsi Paulo debebit persolvere. Hoc eciam interserto quod, si idem Paulus medio tempore alique edificia vel utilitates aut reformaciones qualescunque in ipsa porcione facere procuraverit, extunc iuxta estimacionem proborum et nobilium virorum idem Nicolaus antedicto Paulo huiusmodi reformacionem similiter persolvere tenebitur. Ad que se coram nobis obligavitipsius spontanea voluntate testimonio presencium mediante. In quorum omnium premissorum testimonium sigilla nostra duximus apponenda. Datum feria quinta proxima ante festum beate Elene regine anno domini Mmo CCCo nonagesimo quarto. Hártyán, nyílt alakban, hátlapján négy kis viaszpecsét nyomaival. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 3 (1925) 134-135 |
Content provider
ⓒ Copyright Info: Any publication of the present digital material requires permission from the content provider. To reach content provider directly, click on „Contact”.