DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Erdélyi országos kormányhatósági levéltárakból (F) • GYKOL, Centuriae (Q 334) • 30391

DL-DF 30391
Date 1363-00-00
Issuer of charter LAJOS 1 KIRÁLY
The old reference of the records Q 334 / L 79
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Erdélyi országos kormányhatósági levéltárakból (F) • GYKOL, Centuriae (Q 334)
Survival form Másolat 1490-1500
Abstract Littera metalis Ludovici regis in anno 1363. ad petitionem reverendi domini Demetrii episcopi Transilvanensis et thesaurarii regie maiestatis emanate, mely így különbözteti Borband, Kysfalwd és Sard birtokok határait: Quod primo a molendino per ipsum fluvium Ompoy, inter terras capituli ab utraque parte fluvii usque ad locum, ubi idem fluvius extractus fuit de vetere fluvio Ompoy, transeuntis per villam Borband et per locum ipsius Veteris Ompoy commetatur terre domini episcopi Sard vocate, in cuius vicinitate per locum Veteris Ompoy in Seeg revolvitur, ad orientem, ad tres metas terreas, in fine satorum positas, quarum una est terre Saard, alia terre Ompoy, tertia vero terre Borband predictarum. Inde flectitur contra septemtrionem et intrat Novum Ompoy ad arborem thewl, meta terrea circumdatam. Inde transiens ipsum Veterem fluvium Ompoy, in quadam via venit ad arborem ilicis, meta terrea circumseptam; inde ad metam terream, in qua est arbor thewl; inde transiret ipsum nemus, cadit in viam, per quam itur adhuc ad septemtrionem. Secunda meta Ompoy, que nunc vocatur Kysfalwd, in eisdem litteris expressa, a parte Zenthmyhalwr tendit in locum, qui vocatur Hydakechefeye, qui similiter est capituli, distincta tamen a Fylesd et sic per ipsum ventum contra heremitatum Sancti Pauli, qui est similiter capituli. Hinc descendit per idem Berch contra septemtrionem, in ... ipsius Berch descendit in Ompoy ad arborem gyerthyan, in loco stricto, iuxta viam, per quam itur ad claustrum Sancti Nicolai ibique terminatur. Tertia meta in eisdem litteris a parte Fylesd, incipit super lapidem Zywkew vocato, ubi Ompaycza cadit in Ompoy. (A többi hiányzik). Papír, régi jelzete. Centuria, L. 79. Jelentés határjárásról. - Regeszta forrása: OL regeszta

Content provider