DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Családi levéltárak (P szekcióból) • Perényi család (Q 148) • 70998

DL-DF 70998
Date 1341-09-03
Issuer of charter VÁRADI KÁPTALAN
The old reference of the records Q 148 / 380
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Családi levéltárak (P szekcióból) • Perényi család (Q 148)
Survival form Átírás 1482
Abstract A váradi (Waradiensis) káptalan jelenti Károly királynak, hogy 1341. augusztus 9-én Visegrádon kelt parancsára Gergely fia István királyi ember László mester kanonok, káptalani kiküldött jelenlétében kiszállottak Jank és a hozzátartozó Kermanzeg, Ged, Pauli, Posasara, Thyzthaberek, két Ryche és Gerchenkenhel várhelyes birtokokra, melyeket Tamás fia Miklós el akar cserélni a királlyal és ”in ipsa possessione Jank principali quadraginta due mansiones integre et septem terre sessionales quedam ex eisdem populate, quedam enim habitatoribus vacantes essent, ad ipsam pertinentes, triginta unus fundus enim integer seu mansiones in villa Therebes, in Ryche autem et in Hermanzeg in ipsarum quarumlibet sedecim essent commorantes, sed de qualitatibus et utilitatibus seu redditibus ipsarum sic dixerunt, quod in predictis possessionibus Jank et Therebes tributa exigerentur, et in villa Hermanzeg in fluvio Zamus una rota et in eadem Therebes in flumine Thwr tres rote molendinorum volverentur, ac tempore glandis pro terragio silve quamplures porci ab extraneis seu forensibus exigi consuevissent, que quidem utilitates nive reditus simul computando, prout predicvti villani asserebant, singulis annis ad centum et quinquaginta marcas, quo ad presens se extenderent, vel ad plures, series prenoominate reambulationis nive distinctio in possessione Jank et ad ipam pertinentes progressum caperet in hunc modum: a parte septemtrionis oritur, ubi tres mete, quarum una separat possessioni Ryche, alia enim possessioni magistri Ellei filii Nocolai Gaethal vocate, tertia veri possessioni Ged ad eandem Jank pertinenti, abinde egreditur versus meridiem, ubi due mete et statim ibi derelictis metis ipsius possessionis Gaethal adiungit metas posessionis Chazlomonosthora, ubi tres mete, quarum due distingunt eisdem possessionibus Jank et Chazlomonostora, tertia enim possessioni Chegeund, deinde tendit versus occidentem et venit ad duas metas, abinde vadit ad quoddam stagnum Gemustoro dictum, abhinc vergit ad duas dumos, ulmi, posthec cadit in fluvium Hagmas dictum et procedendo per eundem venitur ad arborem piri et intrat fluvium Zamus, deinde tendit ad possssionem Hermanzeg, que separat a possessionibus aliorum, abhinc currit versus occidentem et venitur ad terram Istepzeg titulo impignorationis ad predictam possessionem Jank pertinentem, tandem per eundem fluvium Zamus currit ad quandam terram sessionalem Kysmoycus vocatam, abinde venitur ad aliam terram sessionalem Gregortamastheleke dictam, deinde ad quendam locum Theglaegethew dictum et ibi exit de fluvio Zamus versus septemtrionem et venit ad duas arbores nucis, postea meat ad quandam viam, per quam transitur versus orientem et transilit quendam alveum Sebester dictum et pervenitur ad arborem piri, dehinc meat ad aliam arborem popularem, deinde currit, ulterius ubi prope villam Moyteus una meta, demum cadit ad alveum quendam, in quo procedendo per longitudinem resilit ad quandam terram ruralem et abhinc venitur ad quoddam spinetum et cadit ad eundem alveum, ubi distinguit terris Demetheleke et eidem Moycus, tandem currit ad unum alveum, qui dicitur Gugapataka et tendit versus septemtrionem, quem transilit, ubi una meta et procedit ulterius, ubi similiter una meta posthec pergit ad quatour metas, quarum una seperat dicte possessioni Moycus, alia terre Zopsa, tertia possessioni Darnow et quarta terre Kerneche dicte, abinde vadito verus orientem et venitur ad duas metas, dehinc par quandam viam procedendo pervenitur ad unam arborem piri, tandem cadit ad unum stagnum per quod proceditur per longum spatium, quod quidem stagnum separat duabus possessionibus Darnow et Zopsa vocatis, postea exit de eodem stagno ad unam silvam Kersterch dictam, deinde currit ad quendam locum Rakatyaspathak dictum inter possessionem Zopsa et terram Noomen, abhinc procedendo per longum spatium intrat quendam alveum Batarergepathaka dictum et per eundem supra per longum spatium currendo iungit posessionem Ryche, quam Thomas pater prenominati Nicolai Johanni filio Dyonisii titulo venditionis tradidisset et ibi mete ipsius possessionis Jank et ad ipsam pertinentium dicuntur terminari. Item possessionis Ryche distinctio sic incipit, primo a parte septemtrionali in loco Nyrashomok iuxta quandam viam, per quam itur ad civitatem Nempthy, deinde progreditur versus alveum Babapathaka vocatu, abinde currit ad quendam locum Hwzyuzomoga dictum, in cuius fine una meta postea vidat et cadit ad fluvium Kottow, tandem venitur ad campum Ogmandloamezey dictum, posthec currit ad alveum. Moycuser vocatum et demum cadit in fluvium Thwr et per eundem fluvium currit versus orientem et exit ad alveum Sebester, deinde transilit fluvium Hodos et declinat versus meridiem et cadit in fluvium Saar, abhinc tansilit quendam argeam Tegegata dictam et alinde venitur ad quendam rivulum Gerewfoka dictum iuxta quandam silvam, que dicitur Zeek et ibi ex ista parte eiusdem silve est quedam via per quam transitur ad possessionem Kyvryche vocatam et ibi distinictio profate possessionis Ryche finitur seu terminatur. Item distinctio super possessione Therebes sic procedit: oritur a plaga meridionali super fluvium Thwr et progreditur versus orientem usque fluvium Lekenche et inde vadit ad quendam locum Kapurchaligethe vocatum, postea tendit ad campum Hagmasmezew vocatum, deinde procedit sub monte Babwn et sub illo monte est quidam fluvius Rofayunlugaspathaka, qui habetur pro meta districtiva et dehinc pergit versus septemtrionem ad fluvium Huduspathaka et venitur ad alium fluvium Thuruchpathaka, abhinc vergit ad locum Vkurfew dictum, deinde vadit ad quendam lacum viminum, exinde venitur ad terram Bodozloeuzy et tandem revertitur ad eundem fluvium Thwr versus occidentem et de eodem fluvio salitextra versus eandem plagam et venitur ad quendam ramusculum stagni Kopsafoka dictum, deinde currit ad locum Gudeoltuuanya, tandem vadit ad terram Rezege et abinde pervenitur ad quendam pontem, per quam quoddam lutum transeunt; cuius primus pes ex parte eiusdem possessionis Therebes stat pro meta distinctiva, ad ultimum currit versus orientem et venitur ad fluvium Wuzthuka et ibi finaliter terminatur”, a határjárásnak a szomszédok körös-körül ellentmondtak. Datum in quindenis festi beati regis Stephani, prenotati, anno Domini supradicto (millesimo trecentseimo quadragesimo primo). Átírja Károly király 1342. február 17. > Mátyás király 1482. február 22. – Regeszta forrása: OL regeszta

Content provider