DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 34466

DL-DF 34466
Date 1522-02-20
Issuer of charter LAJOS 2 KIRÁLY
The old reference of the records Q 312 / LEPOGLAVA 2 47
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Survival form Eredeti
Mode of sealing Alul
Abstract (Lepogl., fasc. 2., nr. 47.) Commissio propria domini regis. Ludovicus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Fidelibus nostris egregiis et nobilibus universitati nobilium omnium et singulorum comitatuum citra Danubium habitorum presentibus requirendis salutem et graciam. Constat vobis in articulis in dieta pro festo beate Elyzabet proxime preterito celebrata confectis inter alia id quoque contineri, ut eciam religiosi fratres de suis rebus pro regni defensione subsidium contribuere debeant. Quoniam autem diversi sunt ordines, ex quibus alii ex mera eleemosyna, alii ex laboribus coniuncta eciam eleemosyna vivere solent, ita ex tocius consilii nostri deliberacione iste punctus de religiosis est limitatus, ut a mendicantibus fratribus et de his rebus, quas nomine eleemosyne collegerunt vel quas eciam ex laboribus manuum suarum acquisivissent et in claustris suis collacassent, nullum subsidium exigatur et hoc ea racione, quod armis ipsorum fratrum, que sunt oraciones et preces ad deum devote pericula regni et conatus hostiles non minus, quam viribus nostris repellentur et dissipabuntur. Verum ex pecudibus, quas extra claustra ipsorum vel in elodiis, vel in aliis quibuscunque locis habeant, subsidium detur. Quoniam autem iste punctus inter alios fratres religiosos fratres heremitas divi Pauli concernit, volumus et firmiter vobis mandamus, ut de rebus, quas iidem fratres heremite nomine eleemosyne collectas, vel laboribus manuum suarum acquisitas in suis claustris collocaverunt, nullum subsidium exigere aut exigi permittere audeatis. Aliud nulla racione feceritis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria quinta proxima ante diem cathedre divi Petri apostoli anno domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. Papíron, nyílt alakban, aljára nyomott papírfelzetes piros viaszpecséttel. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 3 (1925) 184

Content provider