DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35774

DL-DF 35774
Date 1510-12-12
Issuer of charter AJTÓSI MIHÁLY ÖZV KLÁRA MAGÁN
The old reference of the records Q 312 / DOBRAKUTYA 48
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Survival form Másolat 1510-1530
Document-type VÉGRENDELET
Abstract (Dobrakucha, nr. 48.) In nomine, amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo quingentesimo decimo. Ego Clara relicta condam Michaelis Aythosy feria quinta proxima ante festum beate Lucie virginis et martiris in domo egregii Francisci Nelepechy, fratris scilicet mei uterini in Dobrakwchya iacens in lecto egritudinis, quamvis corpore egra et infirma, mente tamen per omnia bene sana, de bonis a deo omnipotenti, creatore meo, mihi collatis tam mobilibus, quam eciam immobilibus tale finale et ultimum facio testamentum. Primo animam meam commendo in manus dei omnipotentis, corpus vero sepulture in claustro sancte Anne fratrum heremitarum in districtu Dobrakwchya. Item Andream filium meum progenitum ab egregio condam marito meo, Michaele Aythosy lego et recommendo cum omnibus bonis suis possessionariis et mobilibus tucioni et sub tutela ac defensione illustrissimi domini Laurencii ducis de Wylak etc. domini mei graciosissimi, ut sua illustrissima dominacio pure propter deum, tandem intuitu serviciorum meorum preteritorum cuiquam, si quis impedire attentaret, impedire permittat ac ipsum prefatum filium meum sub alas sue illustrissime dominacionis acceptare dignetur. Preterea eciam eundem filium meum egregiorum Francisci Nelepechy de Dobrakuchya, fratris scilicet mei et Michaelis Egey fratris videlicet condam Michaelis Aythosy pie memorie mariti mei tutele et defensioni lego et committo. Item bona possessionaria ipsum filium meum hereditarie concernencia eidem lego cum ceteris rebus et clenodiis domus universis. Item boves septem, vaccas novem, scutellas plumbeas magnas novem et tres minore, discos circulares novem, quadrangulares septem, cantaros plumbeos quinque, modoria cuprea duo, cocclearia ferrea tria et alia omnia ibidem existencia in domo mea preter infralegata, que in memoriam meam nunc non provenirent, lego eidem filio meo prenominato. Item de rebus et vestimentis depositis apud generosam dominam Dorotheam, relictam condam Bartholomei Pathochy taliter lego. Ex stragula de rubeo athlacz lego disponi casulam ad claustrum prefatum,ubi corpus meum requiescet, in memoriam perpetuarum oracionum et de gemmis ibidem apud prefatam dominam Dorotheam existentibus lego disponi humerale ad eundem claustrum. Item de thaphotha zeld lego disponi vexilla crucis ad eundem claustrum. Item tunicam de thaphotha venerea cum phymbria helgh et stragulam de panno Italico lego per eandem dominam Dorotheam vendi et ex precio eiusdem Ilke, ancille mee hic mecum existenti conparari unam tunicam, eidem ancille mee peplum meum quottidianum et superlectile vetus hic mecum existens lego. Ipsam autem ancillam ad conservandum lego prefate domine Dorothee condam Pathochy. Item de eodem precio Ilke femine servitrici mee hic mecum existenti lego dari florenum unum. Item de superfluitate prefati precii prefatarum vestium lego redimi ciphum argenteum et quinque cocclearia inpignorata apud discretum Michaelem presbiterum Kys dictum et dari ac conservari dominabus. Potencie et Annokee, filiabus condam Michaelis Aythosy, eisdem filiabus omnia vestimenta alba in domo existencia in scrinio lego, preterquam manutergium aranyas ibidem existens lego dari ad crucifixum in ecclesiam de Gywla. Cetera eciam, si qua essent apud eandem dominam Dorotheam, committo industrie sue exponi pro anima. Item Iohanni Raacz familiari meo pro serviciis suis committo filio meo, ut de prefatis pecoribus satisfaciat. Item res domine Katharine relicte condam Alberti Fodor, videlicet tres scutellas plumbeas mediocres, tres discos plumbeos et unum cantarum et alias res, pro quibus fidem seu iuramentum deponere poterit, extradare lego et committo, aliis eciam omnibus, quibus debitor existo, sub bona cautela et testimonio digno de rebus meis satisfacere lego. Item claustro sancte Anne lego unum tapetum et ex precio equi, dum vendetur, lego dare florenum unum. Item ecclesie sancte Margarethe lego similiter unum tapetum et similiter ex precio equi, dum vendetur, lego florenum unum pro missis dicendis. Item Pazme familiari ex precio eiusdem equi lego florenum unum, remanenciam precii eiusdem qui, si qua fuerit, lego exponi pro anima mea. Item bursam gemmatam lego ad ecclesiam de Cheterthekhel pro conservacione venerabilis sacramenti. Item faceletrum aranyas et sarga tezthemelth lego ad claustrum sancti Ladislai. Item apud generosam dominam Cristinam habeo in pignore quatuor anulos florenorum quinque et torquem vulgo nyakwethe aureos, quos lego dari matri mee, ut exponat precium ipsorum pro anima mea. Si autem ipsa domina Cristina pro se voluerit habere, ideo secundum estimacionem proborum eidem pocius, quam alteri alicui dare committo. Ibidem apud prefatam dominam Cristinam habeo unam vittam auream et super eandem sertum gemmatum, duo fagyol et unam ladulam ferream, eodem modo lego estimacioni proboru, bene quidem, alias ipsa omnia et singula matri mee restitui et dare debet. Item de superlectile, quod in Hungaria habeo, lego disponi ornamenta altaria, alia omnia et singula committo industrie ipsorum executorum, que hic non essent scripta, ut ipsis melius videbitur exponi pro anima mea. Acta sunt hec et facta anno, loco et die quibus supra. Executores eiusdem mei testamenti facio et constituo egregium Michaelem Egey, generosas dominas Dorotheam, relictam condam Pathochy et Perpetuam, genitricem meam charissimam, ut prefata exequi deberent. Egykorú, egyszerű másolat. 1510. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 7 (1929) 309-310-311

Content provider