DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Családi levéltárak (P szekcióból) • Balassa család (Q 22) • 65995

DL-DF 65995
Date 1504-00-00
Issuer of charter DOMBÓI DÁVID MAGÁN
The old reference of the records Q 22 / 241 B
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Családi levéltárak (P szekcióból) • Balassa család (Q 22)
Survival form Eredeti
Mode of sealing Alul 04
Document-type VÉGRENDELET
Abstract Dombói Dávid végrendelete. In nomine Domini amen, anno eiusdem nativitatis millesimo quingentesimo quarto. Ego David de Dombo licet eger corpore, mente tamen per omnia sanus de rebus et bonis mihi a Deo datis atque collatis taliter facio ultimum atque finale testamentum: Item primo et principaliter de rebus nostris paucis lego illustri domino Laurentio duci de Wylak, domini scilicet meo gratioso, qui me nutrivit duos wlgo chyni, una est scutella, altera est piccarius, que fuerunt regis zoldani, idem autem dominus meus bene scit, quales sunt. Item habeo unam haczagam aranyas baarson, de ea disponant unum ornamentum altaris ad magnam aram claustri Sancti Stephani prothomartiris in Garbanak fundati. Item habeo unam aranyas doloman, de ea disponant unum ornamentum sacerdotale ad idem claustrum. Item habeo unam aranyas doloman, de ea disponant unum ornamentum sacerdotale ad idem claustrum. Item habeo duos cyphos kwpa dictos de argento factos et deauratos, qui sunt sahos et quilibet habet tecturam, quas lego duabus ecclesiis in Zuakan fundatis, puta Sancti Georgii et Beate Marie Virginis, quibus pater meus tenens fuit. Item habeo unum bonum gladium sine argento simulcum uno magnoboth et uno clipeo, quos lego domino Michaeli Kerhen de Bellosowcz. Item in una ladula habeo florenos centum et sedecim in auro, centum vero in moneta, item pro expensis habeo florenos LXXta, anulos aureos quatuor. Item habeo tres subbas pellibus mardurinis subductas, unam de chemelet, aliam de panno Italico, tertiam vero sleyth. Item habeo piccaria tres, quos ego disponere feci et quilibet habet texturam et item habeo unum ciphum simplicem kwpa dictum dearuratum. Item etiam habeo duos parvos ciphos kwpa dictos et quilibet habet tecturam. Item habeo unam frameam cum argenteo tecto. Item duas barbas, que solent ad colum equi ligari, una est alba, altera est nigra. Item habeo calcar unum argenteum. (egy szó helye üres) wlgo sathor II. Item habeo calcaria de argento facta novem. Item habeo unum piccarium argenteum, selleg dictum, ex quibus ipsa calcaria et piccarium male fuerunt aput me n[on] scio cuius essent, quia autem ego a Johanne Foris receperam, videtur mihi [...] ipsius essent et ergo sex coclearia et ipsum piccarium argenteum simulcum decem florenis dent prefato Johanni Foris. Item habeo equos curriducos quatuor, ex quibus unum duceret ante feretrum meum, item habeo currum unum deferratum cum tectura panni rubei. Item habeo camisias quatuor optimas, ex quibus unam ad corpus meum induant ita, ut gallerium de eadem deponant. Item habeo unam ioppam cum caligis pellibus mardurinis subductam. Item habeo unam tegibulum de bonis lapidibus. Item habeo unum lapidem sanguineosum. Item habeo ollas ferreas. Item habeo cysmas Turciales tres. Item habeo scutellas plumbeas quindecim, decima sexta est in Dobmo. Item discos plumbeos XII, tapeta V, paplan II, et cetera domus clenodia. Item omnia premissa signanter, que aliquo non legavi, vendant et in pecunias ordinent. Item habeo duos pueros, qui a multo tempore mecum procuraverunt, videlicet Benedictum Dobos et Stephanum Zebenye, Benedicto dare debeant flor. X, Stephano vero flor. IIII. Item Jankoni der Zador dent flor. VI, Martino iuveni flor. III. Item Italo flor. IIII, iuveni Orlas dicto fl. III. mutum coperiant. Item unum viaticum aput Gywan impignoratum exemant et dent Emerico de Kerezthwr cuius est. Item habeo in Adrian vasa vini duo, ex quibus unum plebano in eadem Adrian, aliud plebano in Dombo pro missis celebrandis dare debeant. Item in Adrian habeo fruges, quas ad equales duas partes dividant, unam medietatem fratribus in Hederhel, aliam medietatem heremitis in Thold commorantibus dare debeant rogando eosdem amore Christi, ut et aliis fratribus in aliis claustris commorantibus id notificent et pro anima mea missas dicant qua(n)to citius fieri poterint. Item peccora in Dombo habita ad ecclesiam Sancti Nicolai exponant. Item peccora in Adrian habita vendant et prius de pretio eorum mercenariis satisfaciant, residuitatem vero pro anima mea exponant. Item peccora et pecudes hic in Garbanok habita vendant et pro anima mea exponant. Item habeo pelves duas cupreas, quarum minorem lego fratribus meis, maiorem vero ecclesie Sancti Nicolai in Progowcz fundate ad cenam Domini nostri Jesu Christi. Item cuidam iobagioni Cawnik vocato in Podrawya commoranti lego flor. IIII, alteri videlicet Gregorio Chendi in Hungar(ia) commoranti fl. V. Item omnia iura et litteralia instrumenta mea sunt aput Symonem familiarem meum, que idem executoribus extradare debeat, ipsi ea quo pro iure, que habebunt, illic et illis, quos concernerint, dare debeant, ut scilicet illa, que pertinenti ad Baletinam et ad plateam, que est inmedio Garbanak dominis Michaeli et Petro Kerhen ac Blasio de Progowcz dent et sic de singulis. Item ecclesie Omnium Sanctorum in paludibus Drave lego flor. X. Item habeo unam stragulam hernaacz. Item wlgo haythakaro III. Item habeo unam vittam vulgo fwkethw aranyas. Item plateam videlicet portionem possessionariam, que est in medio Garbanak simulcum possessione Boletina lego dominis Michaeli et Petro Kerhen, necnon Blasio de Progowcz, quia ipsos iure hereditario concernunt, ita tamen, quod exolvant ecclesie Beati Nicolai confessoris in Progowcz fundate fl. centum,ut ex ipsis flor. eidem ecclesie hereditatem aliquam ut vineam, terras, fenilia et similia emant, pro quibus pro anima mea perpetua missa ibi celebrent, hoc etiam addito, quod ipsi tres quos par immo concernunt ipse possessiones non litigent pro eisdem, littere autem et iura ad easdem habentur aput Symonem familiarem meum, qui ad manus omnium trium easdem litteras dare debeat. Item subbam de Chemeleth lego Nicolao Gomylchich familiari meo. Item aliam subbam de panno lego Rador familiari meo. Item tertiam subbam sine tectura lego Symoni familiari meo. Item Georgio Zlawkowich familiari meo lego flor. XVI. Item Palkoni de Mochyla, qui noviter ad me venit dent flor. XII, libenter ipsis familiaribus nostris plus legassem sed non habeo unde. Item litteras ad ZenthIwan prope ZenthBertalan egregio David de eadem dare debeant.Item illustrem dominum Laurentium ducem de Wylak, dominum scilicet meum gratiosum lego in protectorem rogando suam illustrem dominationem meam gratiosum, ut sua dominatio pro servitiis meis, per me eidem exhibitis tum testamentum, que in eo aliquo legavi,tum etiam executores meos et bona mea, que consanguineis meis et que ad alia loca misi seu legavi, protegere atque defensare dignetur quemadmodum in vita mea, in sua dominatione confisus fui, sic et post mortem atque decessum meum in dominatione confido. Item executores meas lego egregios dominos Balthasar de Bathyan et Michaelem Kerhen de Bellosowcz et familiares meos, puta Nicolaum Gomylchich et Pankonem de M(oc)hyla, ut iidemlegata ordine suo retribuant quo placuerit, (...) legata vero iuxta eorum (..............) marum pro anima exponere debeant secundum eorum industriam et humanitatem. Hac sunt scripta per manus Dominici proprias de Progowcz. Kettőbe hajtott papírív négy lapján, a negyedik lap alján egy papírfelzetes zöld gyűrűspecsét és háromnak a nyoma. DL 65995. (N. 57.) – Regeszta forrása: Publikált regeszta (Fekete Nagy-Borsa): Balassa 471.

Content provider