DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 35375

DL-DF 35375
Date 1411-00-00
Issuer of charter DUBICAI PÉTER F LŐRINC MAGÁN
The old reference of the records Q 312 / DUBICA 29
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Survival form Eredeti
Mode of sealing Alul 03
Abstract (Dubica nr. 29.) In nomine domini, amen. Anno nativitatis domini millesimo quadringentesimo undecimo. Ego Laurencius filius Petri de Dubicha perseveracionis autem circa sanctum demetrium licet eger corpore, mente tamen sana et pura loquela de bonis meis a deo michi collatis seu concessis tale facio testamentum. Item primo et principaliter tenetur michi Guian filius Quirini xxx florenis auri, quos uxori sue concessi, cum quibus ipsum de captivitate deredemit, quos lego ecclesie beate virginis fratrum heremitarum. Item Wkchyn villicus de Goboticha tenetur mihi quatuor florenis pro panno bohemicali, quos eidem prelibate ecclesie beate virginis fratrum heremitarum lego. Item quando ambulavimus ad Spleth ad mercimonia cum filio suo Petro et redimus domum, tunc fecimus racionem pro quodam equo et pro uno pondere salis, tunc remansit michi tenens II florenis auri, quos eidem ecclesie lego. Item fideiussor est michi Petrus filius Wkchyn ex parte Budich pro I floreno auri. Item quando posuimus racionem cum Wkchyn villico et Phylippo Cherncheuich, tunc remanserat Phylippo debitor Wkchin villicus VII florenis auri, quos ego Laurencius pro ipso solvi, quos eidem ecclesie fratrum heremitarum lego. Item quando iusticia pendebat nobis, videlicet inter me Laurencium et Wkchyn villicum coram Ladislao Goykouich pro uno equo, tunc fuit sibi adiudicatum iuramentum. Tandem termino iuris adveniente nec ipse, nec filius suus iuraverunt et tunc remanserunt michi in quinque florenis pro vero meo debito. Super quo sunt testes Phylippus Chernchekouich et Mathyas Jalchekouich, quos eidem prelibate ecclesie fratrum heremitarum lego. Item quando transiebamus de Spleth cum mercimoniis, tunc obviaveramus Turcis, qui abducebant populum Christianum, ego Laurencius, Iwan et Petrus, tunc deredemi ego Laurencius prenominatus cum propriis pecuniis meis tres homines pro XII florenis et vos habuistis de parentela ipsorum XII florenos auri et de illis XII florenis auri me concerneret medietas, quia ego propriis meis pecuniis deredemi eos, quos quidem sex florenos auri ecclesie beate virginis fratrum heremitarum lego. Item quando furaverant nobis fures scrofas, tunc reciperas in Zan pro VI florenis auri de vino. Item de Thoma de Bruznyk recipisti XVII florenos auri. Item dedi tibi Wkchin xxx florenos, ista habuisti sub castro Vrbaz de me. Item omnia habuisti de Miclino de subcastro Vrbaz, quecunque solvisti seu dedisti subcomitibus pro decimalibus. Item de istis omnibus dimitto tibi, ut ipsi fratres non molestent te in XXXI florenis auri. Omnia vero et singula ipsis lego fratribus heremitarum, ut ipsi recipiant et recipere valeant, sicuti vera mea iuxta fidem et conscienciam meam, qua deo teneor. Presentibus itaque honorabilibus et discretis viris dominis Simone, Blasio et Iohanne plebanis ecclesie beati Marci ewangeliste de Monte Grech ac aliis quampluribus fidedignis ad premissa vocatis pariter et requisitis. Papíron, nyílt alakban, a szöveg alatt három viaszpecsét nyomával. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 8 (1930) 67-68

Content provider