DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 32762

DL-DF 32762
Keltezés 1375-04-27
Kiadó UGRIN MESTER MAGÁN
Régi jelzet Q 312 / BAKVA 2
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Eredeti
Pecsét Függő
Regeszta (Bakva, nr. 2.) Nos magister Vgrinus filius Johannis de Roholcha, necnon aule regie miles quatenus (!) damus pro memoria, quibus expedit universis, quod ego et filius meus Petrus ac ceteri heredes mei existentes sanitate bona, sospitate perfecta, pleno sensu, mente integra consideravimus et intelleximus ex instinctu spiritus sancti, quod bonum et salubre est commutare transsitoria pro perpetuis et temporalia pro eternis, quare nos legavimus, donavimus et assignavimus quandam vineam Lipouech vocatam intra metas possessionis nostre Bakowa vocate absque omni terragio montis et qualibet exaccione, immo contulimus, dedimus perpetue et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam claustro sancti Benedicti de Heremo et per consequens priori ac fratribus presentibus et futuris in eodem deo famulantibus, ita tamen, quod si fratres mei non consenserint et in processu temporis esset divisio inter me et fratres meos, extunc prefatam vineam non possint alienare vel auferre a claustro predicto, sed loco eiusdem recipiant consimilem vineam in porcione mea. In cuius rei ratificacionem seu firmitatem sigillum nostrum pendens duximus apponendum. Datum in Roholcha feria sexta proxima post resurreccionem domini anno domini Mo CCCmo LXXV. Hártyán, piros-bordó sodrott selyemről függő, szélein töredezett viaszpecséttel. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 3 (1925) 101-102

Tartalomgazda