DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312) • 34424

DL-DF 34424
Keltezés 1508-01-06
Kiadó FRANGEPÁN BEATRIX MAGÁN
Régi jelzet Q 312 / LEPOGLAVA 2 9
DIPLOMATIKAI LEVÉLTÁR (Q szekció) • Kincstári levéltárból (E) • MKA, Acta Paulinorum (Q 312)
Fennmaradási forma Eredeti
Pecsét Záró
Regeszta (Lepogl., fasc. 2. nr. 9.) Venerabilis pater, nobis in Christo plurimum honorande. Noverit vos, paternitas vestra, unam filiam nostram divina permittente clementia, satis bona sanitate frui ac in bona prosperitate esse, nam certam possumus reddere paternitatem vestram, qualiter eadam divina favente clementia omnia negocia et facta nostra in optatum et bonum finem deduximus. Ex quo nunc, precise in festo nativitatis domini nostri Iehsu Christi predictam filiam nostram magnifico domino Michaeli de Palocz pincernarum regalium magistro desponsavimus, eundemque dominum Michaelem in filium elegimus. In quo speramus, quod ipse iura nostra peroptime defendere, negociaque nostra supportare poterit, nobisque seipsum bonum et obedientem filium exhibebit. Et nos eciam illam provisionem et promissionem, quam illi cenobio vestro et patribus in eodem degentibus deoque famulantibus promisimus, videlicet in illa possessione Kamenycza vocata, iam comodius leviusque adimplere et disponere valebimus. Nec paternitas vestra in hoc dubia sit, licet enim reverendissimus dominus episcopus Quinqueecclesiensis et alii nonnulli satis apud nos laborarunt, ut illud castrum Trakosthan vocatum Iohanni Gywlay perpetuaremus. Tamen certa sit paternitas vestra, quod a nobis nequaquam hoc obtinebunt, sed promissioni nostre modis omnibus satisfacere volumus. Rogamus igitur paternitatem vestram, ut illa sepulcra carissimorum nostrorum vobis sint commendata et similiter pro nobis et filia nostra antedicta ad deum omnipotentem pariter cum patribus ordinis vestri devotas oraciones fundere velitis et nos in brevi tempore partibus in illis personaliter deo duce videbitis. Datum in civitate nostra Lippensi in festo epiphaniarum domini 1508. Beatrix de Frangepanibus illustrissimi condam domini Johannis Corvini Liptove ducis etc. relicta. Kívül: Venerabii patri, fratri Marco, vicario cenobii ordinis fratrum heremitarum Lepoglawa vocati, nobis in Christo honorando. Papíron, zárlatán ép gyűrűs pecséttel. - Regeszta forrása: Publikált regeszta (Mályusz Elemér): LK 3 (1925) 165

Tartalomgazda